Per Enrico, il miglior fabbro

Traduzione con commento

Aulo Persio Flacco, Satira I

O insensata cura de’ mortali, quanto son difettivi silogismi…
“Chi leggerà sta’ roba?”. Sei tu che lo chiedi a me? Nessuno, per dio! “Nessuno?”.
O due o nessuno. “Che schifo!”. Ma perché?
Perché Polidamante e le Troiane preferiranno a me Labeone?

[…continua…]

Commento

v. 1: Alcuni scoli antichi ritengono che il primo verso della satira di Persio sia la citazione da una Satira di Lucilio (e quindi il frammento è a lui attribuito dagli editori, Marx 9), autore del II sec. a.C. e fondatore del genere della satira nella cultura latina. Visto che la nostra letteratura possiede questi due versi (Dante, Paradiso, XI 1-2) che, in parte (nel primo verso), richiamano il contenuto di quanto espresso dai versi latini, mi sembra possa essere efficace citarli, mimando il gesto di Persio. Ovviamente si perde molto (il riferimento al genere della satira, etc.) e si aggiunge qualcosa che non c’è: ma almeno si recupera il gesto della citazione di un autore precedente e il fatto che i versi siano di un “fondatore”.

vv. 4-5: Polidamante: è personaggio mitologico, che nell’Iliade è descritto come valoroso guerriero e, ancor più, valido consigliere di Ettore (vedi libro XII). Probabilmente Persio vuole intendere, genericamente, i personaggi altolocati. Per alcuni interpreti, invece, indicherebbe il Princeps, Nerone. Le Troiane: anticipa il tema della effeminatezza dei Romani (che si vogliono, appunto, discendenti dei Troiani), che sarà poco oltre messo al centro della polemica. E, forse, è presente la stessa carica critica verso le declamazioni di letteratura mitologica che si ritroverà nella prima satira di Giovenale. L’espressione “Polydamas et Troiades” starà forse allora per “il pubblico romano” (che ascolta le declamazioni dei poemi omerici: quindi, per un semplice spostamento metonimico, la materia ascoltata si riversa e informa di sé l’ascoltatore). Per attualizzare il testo ed evitare di dovere rimandare il lettore alle note, si potrebbe anche tradurre con una parafrasi: ma, forse, si perderebbe troppo nella fedeltà. Labeone: non, evidentemente, il celebre giurista, bensì Azio Labeone, un poetucolo, traduttore e declamatore di Omero.

[…continua…]

SATVRA I

O curas hominum! o quantum est in rebus inane!
‘quis leget haec?’ min tu istud ais? nemo hercule. ‘nemo?’
uel duo uel nemo. ‘turpe et miserabile.’ quare?
ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem
praetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma            5
eleuet, accedas examenue inprobum in illa
castiges trutina nec te quaesiueris extra.
nam Romae quis non—a, si fas dicere—sed fas
tum cum ad canitiem et nostrum istud uiuere triste
aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis,            10
cum sapimus patruos. tunc tunc—ignoscite (nolo,
quid faciam?) sed sum petulanti splene—cachinno.
scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,
grande aliquid quod pulmo animae praelargus anhelet.
scilicet haec populo pexusque togaque recenti            15
et natalicia tandem cum sardonyche albus
sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
mobile conlueris, patranti fractus ocello.
tunc neque more probo uideas nec uoce serena
ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum            20
intrant et tremulo scalpuntur ubi intima uersu.
tun, uetule, auriculis alienis colligis escas,
articulis quibus et dicas cute perditus ‘ohe’?
‘quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
innata est rupto iecore exierit caprificus?’            25
en pallor seniumque! o mores, usque adeone
scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?
‘at pulchrum est digito monstrari et dicier “hic est.”
ten cirratorum centum dictata fuisse
pro nihilo pendes?’ ecce inter pocula quaerunt            30
Romulidae saturi quid dia poemata narrent.
hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est,
rancidulum quiddam balba de nare locutus
Phyllidas, Hypsipylas, uatum et plorabile siquid,
eliquat ac tenero subplantat uerba palato.            35
adsensere uiri: nunc non cinis ille poetae
felix? non leuior cippus nunc inprimit ossa?
laudant conuiuae: nunc non e manibus illis,
nunc non e tumulo fortunataque fauilla
nascentur uiolae? ‘rides’ ait ‘et nimis uncis            40
naribus indulges. an erit qui uelle recuset
os populi meruisse et cedro digna locutus
linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?’
quisquis es, o modo quem ex aduerso dicere feci,
non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,            45
quando haec rara auis est, si quid tamen aptius exit,
laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.
sed recti finemque extremumque esse recuso
‘euge’ tuum et ‘belle.’ nam ‘belle’ hoc excute totum:
quid non intus habet? non hic est Ilias Atti            50
ebria ueratro? non siqua elegidia crudi
dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,
scis comitem horridulum trita donare lacerna,
et ‘uerum’ inquis ‘amo, uerum mihi dicite de me.’            55
qui pote? uis dicam? nugaris, cum tibi, calue,
pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet.
o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit
nec manus auriculas imitari mobilis albas
nec linguae quantum sitiat canis Apula tantae.            60
uos, o patricius sanguis, quos uiuere fas est
occipiti caeco, posticae occurrite sannae.
‘quis populi sermo est? quis enim nisi carmina molli
nunc demum numero fluere, ut per leue seueros
effundat iunctura unguis? scit tendere uersum            65
non secus ac si oculo rubricam derigat uno.
siue opus in mores, in luxum, in prandia regum
dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.’
ecce modo heroas sensus adferre docemus
nugari solitos Graece, nec ponere lucum            70
artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes
et focus et porci et fumosa Palilia feno,
unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti,
cum trepida ante boues dictatorem induit uxor
et tua aratra domum lictor tulit—euge poeta!            75
‘est nunc Brisaei quem uenosus liber Acci,
sunt quos Pacuuiusque et uerrucosa moretur
Antiopa aerumnis cor luctificabile fulta?’
hos pueris monitus patres infundere lippos
cum uideas, quaerisne unde haec sartago loquendi            80
uenerit in linguas, unde istud dedecus in quo
trossulus exultat tibi per subsellia leuis?
nilne pudet capiti non posse pericula cano
pellere quin tepidum hoc optes audire ‘decenter’?
‘fur es’ ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis            85
librat in antithetis, doctas posuisse figuras
laudatur: ‘bellum hoc.’ hoc bellum? an, Romule, ceues?
men moueat? quippe, et, cantet si naufragus, assem
protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum
ex umero portes? uerum nec nocte paratum            90
plorabit qui me uolet incuruasse querella.
‘sed numeris decor est et iunctura addita crudis.
cludere sic uersum didicit “Berecyntius Attis”
et “qui caeruleum dirimebat Nerea delphin,”
sic “costam longo subduximus Appennino.”            95
“Arma uirum”, nonne hoc spumosum et cortice pingui
ut ramale uetus uegrandi subere coctum?’
quidnam igitur tenerum et laxa ceruice legendum?
‘torua Mimalloneis inplerunt cornua bombis,
et raptum uitulo caput ablatura superbo            100
Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis
euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo.’
haec fierent si testiculi uena ulla paterni
uiueret in nobis? summa delumbe saliua
hoc natat in labris et in udo est Maenas et Attis            105
nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.
‘sed quid opus teneras mordaci radere uero
auriculas? uide sis ne maiorum tibi forte
limina frigescant: sonat hic de nare canina
littera.’ per me equidem sint omnia protinus alba;            110
nil moror. euge omnes, omnes bene, mirae eritis res.
hoc iuuat? ‘hic’ inquis ‘ueto quisquam faxit oletum.’
pinge duos anguis: ‘pueri, sacer est locus, extra
meiite.’ discedo. secuit Lucilius urbem,
te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis.            115
omne uafer uitium ridenti Flaccus amico
tangit et admissus circum praecordia ludit,
callidus excusso populum suspendere naso.
me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
hic tamen infodiam. uidi, uidi ipse, libelle:            120
auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi uendo
Iliade. audaci quicumque adflate Cratino
iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,
aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis.            125
inde uaporata lector mihi ferueat aure,
non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit
sordidus et lusco qui possit dicere ‘lusce,’
sese aliquem credens Italo quod honore supinus
fregerit heminas Arreti aedilis iniquas,            130
nec qui abaco numeros et secto in puluere metas
scit risisse uafer, multum gaudere paratus
si cynico barbam petulans nonaria uellat.
his mane edictum, post prandia Callirhoen do.

Annunci



    Rispondi

    Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

    Logo WordPress.com

    Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

    Foto Twitter

    Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

    Foto di Facebook

    Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

    Google+ photo

    Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

    Connessione a %s...



%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: